Evangelium Secundum Joannem*

Caput 8: Versus 24

Dixi ergo vobis.Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit.Si enim.Sed econtrario spem dat credituris.Credideritis.Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam.Ego sum, moriemini,etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo aeternae essentiae, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Israel. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Israel, ego per meipsum veni liberare perditos. Caetera vero omnia quae mittuntur, non vere sunt.
(* Traductions européennes)